Poupounet ancien clergé de l'archevéché
Nombre de messages : 728 Localisation : Cosne Points : 884 Date d'inscription : 13/05/2008
| Sujet: Vidéo Ven 26 Fév 2010 - 15:12 | |
| https://www.dailymotion.com/relevance/search/chant+gregorien/video/x8bfry_chant-gregorien-te-deum-laudamus_music - Citation :
- Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi coeli et universae Potestates,
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth! Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae majestatis, Venerandum tuum verum et unicum Filium, Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christos, Tu Patris sempiternus es Filius. Tu, ad liberandum suscepturus hominem, Non horruisti Virginis uterum Tu, devicto mortis aculeo, Aperuisti credentibus regna coelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, Quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies, benedicimus te, Et laudamus nomen tuum, In saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto, Sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, supernos; Quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi; Non confundar in aeternum. |
|